- DIFFIDATIO et DIFFIDENTIA
- DIFFIDATIO, ET DIFFIDENTIApro Clarigatione, i. e. belli denuntiatione. Erat autem Romanis in more positum, cum bellum suscepturi essent, Faecialem seu patrem patratum ad hostem mittere: qui, iniecto in eius solum telo, sollenni formulâ hoc indiceret, causamqueve simul denuntiaret: Formulam apud Aul. Gell. habes l. 16. c. 4. Quod. Populus. Hermundulus. Homines. Que. Populi. Heumunduli. adversus. Populum. Romanum, Bellum. Feccere. Delinquerunt. Que. Quod. Q. Populus. Romanus. Cum. Populo. Hermundulo. Hominibus. Q. Hermundulis. Bellum. Fussit. ob. Eam. rem. Ego. Populus. Que. Romanus. Populo. Hermundulo. Hominibus. Que. Hermundulis Bellum. Fudico. Facio. Que. Dicebabatur Clarigatio, quod clarâ voce fiebat. Priscum morem imitatae ceterae gentes, ignavi pusillanimiqueve esse duxêrunt, quempiam vi opprimere, cui inimicitias prius non denuntiassent.Proin Stephano Angliae Regi ignominae versum, quod Cestriae Comitem fratremqueve eius, omisso hoc ritu, obsidione cinxerat Lincolniae apud Malmesberg. Hist. novell. l. 2. Nec suffecit diffidasse quempiam, ni cavendi pariter idoneum tempus diffidato concederetur, etiam in privatis inimicitiis: unde constitutio Friderici I. Morem hunc a Saxonibus manasse, docet Theodor. de Nihem, in de Iuribus Imperii. Vide Spelman. Glossar. Arch. Per viros primarios, non vero per praecones, seu feciales aut heraldos, fieri consuevisse, docet Car. du Fresne, ex Villharduino n. 112. Saepe etiam, per Episcopos et Abbates, ex Matth. Parisio A. C. 1233. Scripto plerumque ad hostem misso, medio aevo, ex Foris Oscae A. C. 1247. fol. 26. aliisqueve Auctoribus, quos magno numero laudatos vide apud Eundem. Aliter vox sumitur, apud Suarez. l. 6. c. 6 S. 24. ubi sub voce Excommunicationis comprehenditur Depositio seu Dissidatio, quae per sententiam Canonicam interdum sit, sic veritatem continere illam propositionem, impune deponi vel occidi a quibuscumque posse. Sic in Excerptis ex libro Directoris Inquisitorum F. Nic. Exmerici, cum Comment. Franc. Pegne ad Gregor. XIII. Venet. apud M. Ant. Zalter. 1607. Haereticos diffidamus atque bannimus. Ubi Glossa, diffidare et bannire, significant statuere vel praecipere, ut impune possunt intersici etc. In Ecclesia vero Rom. Diffidatio poenae genus est, Haereticis irrogari solitum, ut diximus supra ubi de Banno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.